monumenta.ch > Cassiodorus > 9
Cassiodorus, Historia Gothorum, VIII.De Amazonum cum vicinis gentibus concubitu earumque partubus. <<<     >>> X.De variis Gothorum adversus reges Persarum et Macedonum bellis et victoriis.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT IX.De viris Amazonum, et eorum rege Telepho, deque eius ortu et rebus gestis.

1 Sed ne dicas, de viris Gothorum sermo assumptus cur in feminis tandiu perseveret: audi et virorum insignem et laudabilem fortitudinem. Dio historicus et antiquitatum diligentissimus inquisitor, qui operi suo Getica titulum dedit; quos Getas iam superiori loco Gothos esse probavimus, Orosio Paulo dicente: Hic Dio regem illis post tempora multa commemorat nomine Telephum.
2 Ne vero quis dicat hoc nomen a lingua Gothica omnino peregrinum esse, nemo est qui nesciat animadverti usu pleraque nomina gentes amplecti, ut Romani Macedonum, Graeci Romanorum, Sarmatae Germanorum, Gothi plerumque mutuantur Hunnorum. Is ergo Telephus Herculis filius, natus ex Auge sorore Priami, coniugio copulatus, procerus quidem corpore, sed plus vigore terribilis, paternam fortitudinem propriis virtutibus aequans, Herculis genio [al., ingenio] formae quoque similitudinem referebat.
3 Huius itaque regnum Moesiam appellavere maiores. Quae provincia ab oriente ostia fluminis Danubii, a meridie Macedoniam, ab occasu Istriam, a septentrione Danubium habet. Is ergo antefatus habuit bellum cum Danais, in qua pugna Thessandrum ducem Graeciae interemit; et dum Aiacem infestus invadit, Ulyssemque persequitur, equo cadente, ipse corruit, Achillisque iaculo femore sauciatus, diu mederi nequivit.
4 Graecos tamen, quamvis iam saucius, e suis finibus proturbavit. Telepho vero defuncto, Eurypilus filius successit in regno, ex Priami Phrygum regis germana progenitus. Qui ob Cassandrae amorem bello interesse Troiano ac parentibus soceroque ferre auxilium cupiens, mox ut venit exstinctus est.
Cassiodorus HOME